(Episode 15.1.b Mission Assist HUD)

>in vīllā Septimī, in Britanniā, 81 CE<

 

Septimus cartās vestrās in tunicam suam dēpōnit.

 

deinde Salvius factus est valdē cūriōsus dē rēge Cogidubnō Rēgēnsium. illud factum Demiurgum ānxium facit. nēscimus causam cūriōsitātis Salviī, nam Cogidubnus quippe nōn Rōmānus est. Societās Pontentium contra Cogidubnum labōrat. necesse ergō est vōbīs quaerere causās factōrum Salviī.

 

"antequam autem vōs mittemus hinc, dēbēmus nūntia vōbīs dāre. necesse est vōbīs vīsitāre Britanniam antīquam."

 

manum plēnam nitidīs medicāminibus ad vōs habet. "adhūc nescīmus cur haec medcāmina vōbīscum nōn maneant, sed plūs consūmere dēbētis. . ."

 

consūmitis medicāmina.

 

>Britanniae in harēnīs, aetāte mȳthica<

 

stātis in harēnīs valdē lātīs, saxīs parvīs iactīs. spectātis classem sex nāvium. classis ad vōs nāvigat.

 

"Brutus est," inquit Septimus. "nōn ille Brutus, nec ille alius Brutus -- hic Brutus, sī fābula vēra est. falsam tamen esse omnēs dīcunt. Brutus vīvēbat multīs prae annīs. putāmus TSTTium temptāre dīcere nōbīs hāc fabulā aliquid māgnum dē Lapide. audīte quoque: illud quippe sīgnificat Societātem Potentium dēsīderāre eadem nūntia."

 

nāvēs, mōtae celeribus ventīs, iam paene in harēnīs sunt, atque mīlitēs dē nāve maximā dēsiliunt. mīlitēs ad vōs accurrunt, per undās.

 

"Brutus sum," inquit dux.

 

agendum: auxiliō CULTURALIUM salūtā Brutum.