(Episode 27.2.b Mission Assist HUD)
>TSTT inter-dimensional space, projecting Rome, 65 CE<
coniūrātīs convenientibus in mediā aede, Sinistrus vōs ducit in angulum. numquam vīdistis illum antea hōc modō agere (sicut rogat auxilium vestrum) et valdē sollicitī fītis dē actionibus suīs. oculīs et parvō motū buccae, rogat vōs spectāre Salviam.
illa, tenēns locum prōpe mūrum cubiculī, et ergo inter vōs et coniūrātōs, quī nunc sunt in angulō contrā vōs, audit verba coniūrātōrum. vidētur plūs et plūs tenēre animam suam sānam, et vērē cogitāre rēs quās audit. laetī fītis cum vidētis flammam surgere in oculīs eius, sed eōdem tempore, meministis quid ea egerit Alexandriā.
Sinistrus dīcit, “fortasse rēs pessimae sint. narrandum est mihi vōbīs aliquid quod nōluī narrāre vōbīs. Salvia nōn est puella quam putābātis sē...”
eōdem mōmentō, Praetoriī Neronis ōstium frangunt.
“id scīvī!” Salvia clāmat.
facit aliēnum mōtum dextrā, paene, vidētur, nēsciēns quid agat. subito tempus consistit omnibus praeter vōs, Salviam, et Sinistrum. coniūrātī, manūs tollentes oculīque lātē apertī, sē vertunt ad mīlitēs, quī gladiīs destrictīs et vultibus gravibus officium suum agunt. nēmō movet et tōtum silentium est--quāle silentium quod facit homines insanōs.
sed Salvia vōs spectat. victoria fulget in oculīs eius. “ō Recentiī, sinite mē narrare vōbīs quid audīverim coniuratōs dīcere." subitō vidētur dubitāre, sicut aliquid cogitet. deinde "Engage English mode," she says, quite distinctly.
Then she continues, "It probably won’t surprise you, though at first it surprised me. . . These conspirators were saying that Nero burned the city to build a new place for the LAPIS. Now you tell me why he wanted a new place for the LAPIS, and why he thought burning the city would help.”
Prompt: answer.