(Episode 27.2.a Mission Assist HUD)

>TSTT inter-dimensional space, projecting Rome, 65 CE<

 

Lūcānus, vidētur, necātūrus erat Nerōnem, sed occāsiō nunc abest.

 

“eheu!’” dīcit. “incipiō putāre nōs numquam illō tyrannō terminum dātūrōs. tempusne umquam rēctum erit? sed fortasse melius erit, et hoc mōmentum nōn sānum erat.”

 

Lūcānus Sinistrum curiōsē spectat. Sinistrus, “sunt Recentiī" inquit "et Salviam cōgnōscis.” vultus Lūcanī vidētur ostendere sē vērē Salviam cōgnōscere, sed Salvia adhūc confusa, et modo caput quassat--nōn vidētur posse intellegere quid accidat. Lūcānus etiam, quod vōs valdē obstupefacit, vidētur cōgnōscere quī vōs sītis, nam vidētis frōntem illīus surgere sicut dīcat "vēre? suntne illī Recentiī quōs omnēs cōgnōscant?"

 

Lūcānus sē vertit ad vōs. “quis scit vōs adesse?”

 

Sinistrus respondet, “nēmō.”

 

“benē,” Lūcānus respondet.

 

clam, vōs ducit ē trīclīniō trānsque peristylium ingēns ad ōstium cubiculī. vir quī stat prōpe ōstium vidētur prōspicere peristylium et, cum vōs videt, facit mōtum manū, fortasse ad aliquōs in cubiculō.

 

Salvia, mōnstrāns vim animae, sequitur et scaenam agit, sed apparet cogitare plūs quam loquitur.

 

Lūcānus vōs commendat Pisōnī Senecaeque, quī vexātī videntur vōs illīc vidēre. sicut Lucānus, tamen, cōgnōscunt Sinistrum Salviamque.

 

“sunt Recentiī, sīcut dixī Lūcānō,” inquit Sinistrus. iterum, nōmen vestrum vidētur significāre multa māgna illīs hominibus, sīcut cum nēsciatis aliquid dē rē quam agant, tamen vōs potestis valdē adiuvāre. spectātis Sinistrum ut adiuvet vōs intellegere omnia, etiam modō eius familiārī inūtilīque, sed oculī eius sē fīxērunt in Salviam, et apparet eum dolēre, Salviam nōn posse intellegere quid accidet circum eam.

 

interim, Seneca vōbis mōnstrat vōs nōn habēre nimis libertātis sōlum quia nōmen est vōbīs Recentius Recentiave, et dīcit, “audīvimus vōs Recentiōs esse partem ingentis rātiōnis mundī. semper rīsī, tamen, quia vōs Recentiī numquam in illīs fābulīs quae dīctae dē vobīs sunt mōnstrāvistis vōsmet ūllam scientiam illīus rātiōnis habēre. dīcite mihi nunc: quid scītis dē philosophiā Stōicā?”

 

agendum: mōnstrāte scientiam dē philsophiā Stōicā.