(Episode 27.1.a Mission Assist HUD)

>Theatre of Pompey, 83 CE<

 

"bene" inquit Sencundus, "itaque anxiē, sed habentēs animam rōboris, ambulābitis in viā quam optāvistis. prōgrediēmini ē portā Esquilīnā et perlongē ambulābitis totam viam circum mūrōs Serviōs, temptantēs vidērī remissī et sicut modō quō assiduī servōrum negōtium agunt.

 

"vespere, ut spērō, advēniētis ad locum quod optavistis. utrum fortunā aut favōre Demiurgī, Salviī quīdam illīc, convenientēs in areā theatrī.

 

"multae Salviae aderunt, sed fortasse non vidēbitis Salviam, quam quaerētis."

 

itaque accidit ut Secundus dīxit. in areā theatrī stātis, sed nulla Salvia adest.

 

expectāte--adestne ea, stāns in fīne congressūs, prope columnam proximam ōstiō theatrī ipsī? vidētur immobilis, sed dum ambulatis circa aream, temptantēs fēstīnāre lentē, putātis vōs conspicere oculōs eius vōs ipsōs spectantes. cōgnōscetne vōs?

 

“... veniet?” rogat ūnus ē Salviīs.

 

“ita vērō, cōnsōbrīnus meus Marcus mox venīet,” cōnfīrmat aliquis quī vidētur dissimillimus illī quī rogāvit: tōtus vultus huius clāmat “potēns sum!” tibi.

 

nōnne poteritis resistere? reptābitisne prōrsum ut temptent plūs audīre? ita vērō. prōrsum reptātis.

 

“heus vōs,” inquit Salvius. geritis optimum gestum ut dīcātis “quis? mihine dīcēs?” sed tunc ambulātis prōrsum audāciter. “vīdīne vōs prius?”

 

agendum: respondēte.