(Episode 26.3.b Mission Assist HUD)
>domī Recentiae, 83 CE<
Gāius Secundusque vōs spectant māgnō cum dubiō. “ita, ita...” inquit Gaius. “in osbcūrō, putō vōs tūtōs futūrōs.”
verba eius nōn fidem in vōbis pōnunt, sed vērē nihil auxilium est ad illud factum mūtandum.
Secundus, tamen, iam proximam partem necessāriōrum parat. ē tablīnō fert pictūram rudem, quae terram intra murōs Serviōs mōnstrat collēsque septem.
“intrandum" inquit "est vōbīs in rēgiam, hīc,” indicāns Palatium, “sed stultissimum sit īre rectā illūc hinc. parandum est vōbīs viam quae sinat vōs cum alterīs quī eādem ambulant, alicuius ratiōnis causā, quī gerunt vestimenta similia vōbis. suādeō vōbīs ut legātis locum ubi ē rēgiā ēgressī aderunt, utque censeātis quōmodo vōsmet illīs iungātis. parandum est vōbīs, etiam, viam īre, certē. sī alterum aliquid consilium habeātis, tamen, libenter mihi dīcite!”
agendum: cōnsilium capite. habēte: locum quō ambulētis, ubi crēbrī sint; viam quā ad illum locum adveniātis; modum ad vōs faciendōs partem turbae.