(Episode 26.2.b Mission Assist HUD)
>domī Recentiae, 83 CE<
Secundus vōs excitat. quatit caput hūc illūc leniter sicut natātor temptans removere aquam ex aurīs.
“estisne salvī?” rogat Secundus. “erat alterum falsum in illō exemplō. eratne aliquid gravē post mē ēvānuit? minimē -- nolī respondēre -- vox TSTTiī mihi iam dīcit nihil grave actum esse.” celeriter ambulat ut videat quid Gaius aget.
nēscitis quid vōs animadvertatis, sed certē vidētur vōbīs aliquid aliēnum novumque esse in tablīnō. cautē, cum vōs non certī sint cur sollicitī sitis--ambulātis ad tablīnum.
nōn potestis adhūc certī esse, vērē, sed testāminī illam cistam papȳrōrum quae in mēnsā Gaiī posita sit nōn adfuisse ante exemplum. vidētur cista vōbis habēre plūs pulveris quam aliae rēs in mēnsā.
capitis volūmen et id revolvitis.
Gaius et Secundus stant in iānuā, spectantēs vōs cūriōsē.
“estne ūna ex epistulīs antiquīs?” Gaius rogat. “nēmō potest umquam illās intellegere.”
agendum: rem explicāte.