(Episode 25.3.b Mission Assist HUD)
>domī Recentiae, 83 CE<
postquam rēvēnistis domō Maecēnātis, sēdētis in peristȳliō cum Gāiō, ut colloquāminī dē ēventīs novissimōrum diērum et praecipuē nē vōbīs dēsit narrāre quid invēneritis domī Maecēnātis.
Gāius stupefactus est. “quōmodo eīs intersum?” rogat. “ēventa nōn mē implicāvērunt! intellegō mundum māiorēs curās quam salutem meam habēre--nē mē nimium aestimem--sed nōn intellegō quid faciendum sit mihi!”
subitō, sonus audītur--aliquis iānuam graviter pulsat.
“mediā nocte?!” rogat Gāius. vōs omnes ūnā in ātrium ambulātis. Secundus aperit iānuam gravem, sed nēmō adest.
audītis sonum alienum super vōbīs, sicut mūrēs in tēctō sunt.
estne umbra, lābēns in peristȳliō?
vōs vertitis et vidētis Gāium nunc pallidum esse. “sīcāriī!” susurrat.
agendum: Gāium servāte. duō sīcārii sunt in domō, duōque prope quamque iānuam.