(Episode 25.2.b Mission Assist HUD)
>domī Maecēnātis, 25 BCE<
Vergilius rēspondet, “ut semper urget Octāviānō nē ignārus sit, rēgīna mea Āfricāna est imāgō rēgīnae quae victa est ab eō. vērē virtūs fēmīnae illīus māxima . . .”
post tergum Vergiliī, vidētis Maecēnātem incipere ambulāre inter hospitēs, sicut in somniō cum Sinistrō. iterum, tenet aliquid in manū suā.
“vērē," rēspondet Octāviānus, “Cleopātra habuit illud quod māximē cupīvimus. tē rogō nē negēs eam valuisse posse dōnec egō illud cēperim!” Vergilius caput suum inclīnit.
Maecēnās advēnit eōdem locō ubi, in somniō, vīdistis sē vertere. vidētur vērsūrus cum ā spectātiōne vestrā cēlatur ā lātissimō laetō homine quī habet eōsdem annōs quōs habet Octāviānus. “rogō" inquit "ut crēdatis iūcundissimum mihi esse occurrere vobis!” “vērē persuāsus sum nē aliquid melius sit quam occurrere amicō Maecēnātis! veniendum est vōbīs ad fundum meum. urgeō ut mēcum ibi maneātis, ac nē discēdātis crēbrōs mēnsēs.”
Vergilius rīdet, “Quintē, num mūtās? amīcī, commendō vōbīs agricolam Maecēnātis, Quīntum Horātium Flaccum, et rogō vōs nē propter integritātem eius iniūriās dētis.”
Maecēnās sē revertit ad vōs cum Horātius tandem movet mōlem suum--sī vērē umquam sē ēvertit. manūs certē vacuae, et sē iungit ad colloquium vestrum. Horātius, “itaque, quod Publium pudet rogāre, egō ipse rogō ut nōbīs dīcātis quid censeātis dē rēgīnā Africānā amīcī meī?”
agendum: urgēt TSTTium nē dubitātis rēspondēre.