(Episode 24.3.b Mission Assist HUD)
>in casā sordidā in Subūrā, 83 CE<
temptantēs omnia quae accidērunt explicāre Secundō, meministis quam tōtus mundus aliēnus vīsus erat, et. . .
subitō, viscera vestra volutāta erant, quasī sanguis serpentis quem consūmpserās tōta corpora accēnsus erat. erātis vomitūrī omnia quae in ventrō erant cum tōtus locus nitēre incēpit, tum ēvānēscere.
positī erātis iterum cum venēficā in casā sordidā in Subūrā. Sinistrus autem nunc aberat, et in locō eius stābat Secundus, quī vidēbātur vērum mente confūsus esse.
“mea culpa est, ō Recentiī--nēsciō quid acciderit,” dīxit.
venēfica eum nōn vidēre apparuit; vērē, oculī illīus vīsī erant captī aliquō extrā rebus quae vōsmet vidēre poterātis.
dīxit, vocē valdē prōfundiore quam vocē raucā quam prius ex illā exeuntem audīvistis, haec verba: "posuērunt lapidem in cavernā Veneris et in locō līberōrum illīus deae. puella nōn cōgnōscit lapidem, sed scit viam."
agendum: explicāte omnia Secundō.