(Episode 24.2.b Mission Assist HUD)
>in casā sordidā in Subūrā, 83 CE<
stantēs nunc in aulā angustissimā post vēlum sordidum, cum horridā fēminā veterī, meministis illa quae in novissimīs momentīs accidērunt.
“benē,” ā Sinistrō dictum est. “nōn est multum indicium, sed putō satis verbīs vestrīs datum esse ut possim aliquid agere.”
ductī estis in aedificium sordidissimum quod umquam ā vōbīs vīsum est. in mūrō iuxta ōstium pictum est sanguine vel aliquō sanguinī similissimō symbolum aliēnum rubrum: aliquid inter oculum et rōtam, vīsum est vōbis. intrā, multa turpia agebantur ā multīs hominibus. odor pessimus ē cibō peiōre ēditus est. ā Sinistrō ductī estis per hōs odōrēs turpēs, ad vēlum procul ā iānuā: illud vēlum rētractum est manū Sinistrī. vir adfuit post vēlum quī vīsus est vōbīs lautior quam quisnam alius quī illīc adfuit. vir vīsus est gerere vestēs quae indūtae erant ut vir videatur Subūrānus. surgit celeriter ē sellā, temptāns cēlāre lagōnam parvam tunicā eius. in alterā sellā fēmina vetus posita est quae gerit aliquem sicut stolam mātrōnae, sed pannōsissimam et sordidissimam.
“quid audēs?!” ā virō dictum est. Sinistrī autem vultus ā virō conspectus est et discessit sine alterō verbō.
“Sinistrus!” fēminae dictum est vocē raucā.
“Thespieia, exhibeam Recentios?”
“certē!”
vōs spectātī estis ā Thespieia et factī timidissimī--vīsa est velut mētiēns quam alta necesse sit foveam fodere ubi vōs ad colla vestra mergeret!
nunc “licetne" rogat Sinistrus, "mihi habēre lagōnam cassiae et sanguinis serpentis, quaesō?” fēmīna quaerit in cistā parvā, tunc trādit eī lagōnam minōrem. aperit id et extendit vōbīs. “nōlīte sollicitāre. magis gustātis cassiam. liquōrem bibit et vōs quoque bibitis.
>25 BCE, Esquiline<
stātis cum Sinistrō noctē calidā ad portam domūs quae, subitō intellegitis, est propē Domum Recentiam. portatī estis ā fluente turbā circum vōs, et nunc advēnistis in atriō, ubi vir urbānissimus stat quem umquam vōs vīdistis. sē vertit ad vōs.
“salvē, salvē! vōs novī estis apud domum Maecenātis! cur vēnistis? cuī cōgnōtī estis?”
agendum: rēspondēte.