(Episode 24.1.a Mission Assist HUD)

>domī Recentiae, 83 CE<

 

Gaius vidētur laetē audīre nepotēs parātissimos esse eum adiuvāre, sed postquam omnia verba dīxistis, tempus longum caput quassat.

 

"multīs antea annīs" inquit tandem, "venēficae crēbrās iniūrias gentī nostrae faciēbant. māter paterque meī unā aegrōtābant multōs diēs, et nēscīvimus cūr illud malum accidisset. tandem didicimus quāsdam venēficās in Subūrā venēnum in cibō parentium nostrōrum omnī diē ponere. illō tempore nōn poterāmus invenīre quī pecūniam venēficīs darent, sed nunc cēnseō fortasse Salviōs eās condūxisse. fortasse hōdiē Salvia vestra ā venēficīs incantābātur!"

 

vōs circumspicit ut videat an sibi crēdatis.

 

“fortasse" inquit "est magīa hīc. fortasse vērum est . . . et etiam si nōn esset, putō temptandum esse nōbīs facere incantātricem nōbīs amīcam. incantātrices nōn possunt cōnficere omnia magīā, sed sciunt quid mātrōnae cōgitent--aliquid quod omnibus temporibus difficile est dēcernere. dīc mihi: quid scītis dē magīā?

 

agendum: rēspondēte.