(Episode 23.3.a Mission Assist HUD)
>domī Recentiae, 83 CE<
nōn intellegentēs illa quae accidērunt, contenditis rūrsus domum Recentiam, ubi auxilium fortasse inveniātis. Gāius adest quī vōs accipiat, et narrātis eī tōtam fābulam. vidētur cōgitābundus breve tempus, tunc ēvanescit in bibliothēcam ubi (vidētur) quaerat librum.
tandem rēvenit tenēns scapum.
“fortasse” inquit “Salvia timet--cēnseō avunculum suum iubēre eam incipere agere sicut mātrōnam, quae in mātrimōnium ducerētur. facilius est vōbīs, moventibus per spatia et tempora modīs cōgnōtīs, illa agere quae vōs custōdiant, nē capiāminī dolīs virōrum fēminārumque patriciōrum. sed Salviae nōn facile est. vēra puella est, et vērās cūrās sentit."
Gaius suspirat. “Ovidius," inquit "amīcus cārus patris meī, poenās gravissimās dedit prō talibus rebus, vērē. ut scitis, amō carmina valdē, sed eum perdidērunt: missus est ubi poenās dedisset. melior est dare vōbīs carmina virī afflictī dolōribus amōrum eius, ubi vōs possitis vidēre quam difficilia talia sint usque ad nostra tempora, postea centum annīs."
scapum vōbīs trādit.
- Cynthia prima suīs miserum mē cēpit ocellis,
- contactum nullīs ante cupīdinibus.
- tum mihi cōnstantis dēiecit lūmina fastus
- et caput impositīs pressit Amor pedibus,
- dōnec mē docuit castās odisse puellās
- improbus, et nullō vīvere cōnsilio.
agendum : dīcite Gaiō quam putētis Salviam fortasse Propertium aestimāre.