(Episode 23.1.a Mission Assist HUD)
>in monte Esqulinō, 83 CE<
poniminī ā TSTTiō ante ōstium domūs ingēntis. inveniturne domus familiae vestrae tandem ā vōbīs?! similis vōbīs vidētur vīllīs in Pompēiō sed aedificāta est bis ingentior!
manētis tantum tempus ut conspiciāminī ā iānitōre, et ille lusus aspectū sordidō dicit, “heus vōs! abīte aut vigilēs vocābuntur ā mē!” temptātiō agitur ā vōbīs vitāre cōnspectum eius, et nunc fortūnā imponitur vōbīs necessitās eī occurrere, scientēs vōs habere nihil quod vōs recommendet.
sed cum appropinquātis ad iānitōrem, cōnspicitur ā vōbīs post eum vultus nōtus--vultus nōtissimus.
“salvēte, ō Recentiī. mihi nōmen Secundus dātur. ab avunculō vōs expectāminī”
iānitor spectat Secundum indīgnē, sed movet ut sinat vōs intrāre in faucēs. vir adest quī similissimus apparet Recentiīs quī ā vōbīs occursī sunt in exemplō triumphī Mariī.
papyrus ab eō tenētur et cum appropinquatis, dīcit “tollite et legite, ō nepotēs meī!”
papyrum capitis, in quō haec verba scrībuntur:
- sīquis in hōc artem populō nōn nōvit amandī,
- hoc legat et lectō carmine doctus amet.
- arte citae vēloque ratēs remōque moventur,
- arte levēs currus: arte regendus amor.
“carmen praedēlectum mihi scrīptum est ā poetā praedelectō mihi. narrā mihi, placēminīne vōs carmine?”
agendum: respondēte.