(Episode 22.1.b Mission Assist HUD)

>in viā prope castra prope Londinium, 81 CE<

 

Salvia vōs ducit ad vīllam patris. putātis spem nullam esse vōs posse aliquid agere ut clādem inhibeātis, sed quoque putātis temptandum esse.

 

cum paene contendistis ab castrīs ad villam Salviī, subitō intelligitis vōs nōn vērum movēre.


certē hoc est idem saxum quod recenter praeteristis?

 

vidētis Sinistrum stāre prōpe viam. manus sua est in ingēntī trabe quae surgit mīrē ex terrā. “mē paenitet dē hōc,” dīcit et trabem retrorsus tractat. putātis vōs audīre sonum ingēntem sicut “SPRONG” et via sub pedibus vestrīs aperit. sub pedibus, circa quinquaginta pedes, vīdistis mare.

 

caditis.

 

grātissimē, vidētis navem ingēntem adesse prōpe partem maris in quam cecidistis. vidētis nautās fēstīnāre, sed fēmina elegans quae navem ducit imperat ut vōs portent in navem. ergo, res accidit.

 

“est Cleopātra,” Salvia dīcit.

 

“sic,” dīcit Sinistrus, quī nōn madidus est.

 

monenda est mihi,” dīcit Salvia.

 

agendum: prohibite Salviam nē Cleopatrae moneat.