(Episode 21.3.a Mission Assist HUD)

>in rīvīs Rubicōnis, 49 BCE<

 

Caesar tandem dēscendit, māgnā cum irā, et appropinquat ad vōs et tribūnūm. mīrābile apparet quōmodo tam paucī mīlitēs cūriōsī sint; ita dūra disciplīna illōrum est ut capita ad vōs etiam nōn advertant.

 

“numquam audīvī fābulam stultiōrem per tōtam vītam meam,” Caesar dicit. “omnia in Rōmā accidunt, velut Potentēs dicunt, propter Lapidem. hāc pessimā excūsātiōne illī temptant explīcāre cur nōn habeant potentiam vēram!”

 

tribūnīs offendit. ūnus tribūnōrum dīcit “Lapis Saeculōrum est mōs maiōrum! sine eō, Rōma nihil est!”

 

Caesar manum in pūgnum clausam tollit. “mōs maiōrum in hāc manū nunc est, ut fuit in manū Sullae abhinc trīgintā annōs.”

 

“nōnne putās,” interpellat Salvia, “āmissiōnem mōris maiōrum esse quae fēcisset pūgnum Sullae?”

 

“nōnne putās,” dērīdet Caesar, “puellās nōn dēbēre lūdere certāmina verbōrum contrā cōnsulēs? rēs est nūgātōria. nōn est LAPIS, et Roma mea futūra est!”

 

agendum: persuādē Caesarem ut tandem dēsistat, aut urgē ut contendat ad glōriam.