(Episode 21.2.b Mission Assist HUD)
>prope flūmen Rubicōnis, 49 BCE<
“itaque,” inquit Caesar, “habetne aliquis aliquid idōneum dīcere?”
breve tempus cōgitat, dein “apparet mihi" inquit "rēs inter Pompēium mēque tam stulta ut saepe putem nōs puerōs esse, ludentes tālōs. stultum fortasse est, et puerīle, atque perīculum amplum est. sed praeda etiam tam māgna est ut nōn possim mē retinēre! itaque ludendum est mihi hōc tempore. ergō, Pompēī, ālea iacta est!” concitat equum in aquam, et facit sīgnum manū tribūnō, quī facit sīgnum manū aliō tribūnō, quī facit sīgnum manū tubicinibus.
sonus nōn iucundus audītu est, sed potēns: sonat sicut bellum.
mirābiliter, Salvia currit in flūmen Rubicōnis et trahit pedem Caesaris.
“quaesō, nōlī hoc agere, ō dominē!”
“illud ēgī, ō puella!”
“sed, si agās, res publica mortua sit!”
“quid dīcis? servō rem pūblicam contrā manūs falsōrum Optimātum. rem pūblicam servō tantā dīligentiā ut nōn vītae meae parcam.” apparet tam īrātus ut possīs putāre eum Salviam vulnerātūrum.
Septimus dīcit, “putō vōs dēbēre intercēdere nunc; sciendum est nōbīs quid Caesar sciat dē Lapide.”
agendum: interpellā.