(Episode 21.2.a Mission Assist HUD)

>prope flūmen Rubicōnis, 49 BCE<

 

“acciditne hoc quia legēbam Ovidium?” Salvia rogat. “sentiō mē fingere omnia. hoc omne tam aliēnum est ut putem mē in somniō esse--cōgitābam quam dissimilem ambitiōnēs Caesaris rem publicam fēcissent: tam dissimilem ut putem Ovidium tristissimum fuisse. nam Ovidius putābat similiter--verē, legete lēctiōnem in XV librō Metamorphōsis: Augustus fuit tam optimus ut nascendum sit Gaiō deō? sed quid si Augustus nōn sit tam optimus?”

 

antecursōrēs leigiōnis advēnērunt ad flūmen. imperātor equitat ad flūmen et dē equō dēscendit. spectat trans aquam sordidam. ūnus ē tribūnīs equitat post eum, et dē equō descendit ut stet iūxtā imperātōrem.

 

Salvia dīcit, “finxīne omnia ita bene ut nunc Caesarem videam prō mē, aut estne verē quōmodo finxī quia finxī tam bene, aut...”

 

Salvia dubitat, sed vōs, habentēs tantam experientiam tālium rērum ut callidissimī nunc sītis, ambulātis ad Caesarem tribūnumque.

 

agendum: salūtā deum futūrum.