(Episode 19.3.b Mission Assist HUD)
>in silvīs ad Boreālem ab Eboracō, 81 CE<
magna radix foeda in tergō est, et frigidum est. frigidiōrēs vōs sentītis quam vōs umquam sensistis--utique post omnes aestātes Baiīs...
quid? redeuntne memoriae ad vōs? tam diu habebātis sōlās memorias rūrsus usque ad diem illam cum vīdissētis puerum in arbore prope Vesuvium, ut haec memoria vōs obstupefaciat. lūdēbātis cum cōnsōbrīnīs, ceterīs Recentiīs, in lītore, sub spectantibus oculīs patrui. . .
surgentēs converrentēsque vōbīs partēs quercī foliōrum centum annōrum (Iuppiter, quam pulchra silva!), vidētis Septimum sē resarcīre. nodīne eius īnsānī propter congressum cum Secundō, aut est...?
ita. Septimus ēvanuit.
"HE-US!" vōx dēvōcat dē altissimīs ramīs. collum dolet vōbīs spectantibus tam altum in arboribus, sed ibī est...
"adiuvāte mē!" dīcit Sinistrus vōce falsā. "malus dīcit dē Lapide."
vērē vexātī ā Sinistrō estis, sed simūlātis vōs contentōs esse. Sinistrus non dēscendit dē arbore, sed vōcem ūsuālem resumit et dēvōcat, "numquam inventūrī estis illud quid quaeritis errantes hīc illīc, ergo capite hoc." aliquid e caelō cadit et paene vōs solum ferit. illud ā Sinistrō iactum est ramus quī appāret esse gravis. "nōlīte vōs sollicitāre -- non possum ferīre vōs etiamsi volō--sēcūritātēs adsunt. qualibet, hic est," (vōx sollemnis fit) "SIGNIFERI SIGNIFER, sed appellō eum 'sigulum.' tollite."
sigulus gravissimus est. tandem necesse est omnibus vōbīs auxilium dare ut eum tollātis. non sōlum magnus est, sed etiam mīrābīliter gravis, et tōtus insānus, sī rāmum homō potest insānum dīcere. simul ac tollitis dē terrā, vōs trahit rāmus vī Herculis ad Borealem et ēripit sē ē manibus vestrīs, volāns ā spectātiōne vestrā et tandem cadēns rūrsus ad terram strīdōre quem procul potestis audīre. sexies aut septies conatī, potestis illum gubernāre. tunc cōgnoscitis Sinistrum ēvanuisse, Septimum revēnisse, et gregem Brigantium, quī nōn appārent habēre interpretem, circumstetisse. aliī delectatī appārent, aliī comminatī, sed omnēs appārent perīculōsī.
agendum: explicā.