(Episode 21.1.a Mission Assist HUD)
>in silvīs prope castra prope Londīnium, 81 CE<
Salvia dīcit, “itaque advēnī quam celerrimē. vōs moneō ut verba mea dīligenter audiātis. putō patrem meum temptātūrum esse interficere rēgem Cogidubnum, et audīvī eum alicui imperāre ut vōs etiam interficiat. imprīmīs putābam patrem vōbīs persuāsūrum esse nē Agricolae auxilium dētis, sed nunc perīculum maius multō est!”
temptātis Salviae persuādēre nē dē vōbīs anxia sīt. vōs et incipitis fābulam aliēnam fingere, narrantēs Salviae vōs Recentiōs magicōs esse, et omnia bona futūra esse, sed Salvia non cōnsentit.
“Agricola potest sē servāre, sed istī patris meī non lūdunt, et haec castra plēna eīs sunt!”
verē, hīc adesse cum Salviā est tam iucundē alienum, nōn potestis resistere.
“itaque, vōbīs urgeō ut vōs cēlētis. manendum nōbīs est dōnec rēs certiōrēs sint.”
sedet in lapide mūcōsō. “verē, culpa est illī virō gentis Agricolae--scitisne Agricola esse gente Iuliā?--erat dīvus Gāius Caesar quī haec perīcula māgna nōbīs creavit. moneō vōs ut legātis librōs Ovidiī--deinde hoc intellectūrī estis.
Vergillius et Horatius rēs cēlant, sed aliquis quī rem pūblicam amat potest intellegere quod Ovidius dīcēbat. moneō vōs nē temptētis mē fugere. vānum est. vōs relictūra nōn sum, et possum fābulās narrāre cum necesse sit. itaque quid putātis dē Ovidiō?”
agendum: respondē.