Episode 4.2.b
>Vīlla Caeciliī, Pompēiī, Ītalia, 79 CE<
"bene," inquit Caecilius. "vērē scrīptōrēs Rōmānōs scītis! egō? legō libenter Vergilium. quotannīs Aenēida legō. ita vērō! Aenēās erat fortissimus. deōs timēbat. patrem suum ex urbe Trōiae portābat. Trōiam relinquēbat, et novās terrās quaerēbat. fātum eum ad Ītaliam vocābat, et ille pārēbat. hīc poeta Rōmae fundāmenta dat.
"Cicerō vir bonus erat, sed nōn erat sapiēns, putō. quis Caesarem oppugnābat? nēmō!
"et Ovidius? stultissimus fuit! quis familiam Caesaris oppugnat? nēmō! scrīptor bonus erat, hoc concēdō, sed cor stultum habēbat.
"nōn libenter legō Horātium. librōs Horātī habeō, sed verba eius nōn intellegēbam. scrīptor bonus est, et tamen mihi obscūrus."
Caecilius tē spectat, oculōs breviter ad Tiberium flectit, deinde iterum ad tē.
"sed tū dic mihi: cūr hī scrīptōrēs Rōmānī māgnī sunt?"
Prompt: Find out why Caecilius likes what he likes. He will not tell you outright, so you'll have to deduce from your research why he feels as he does.