Episode 11.3: Ad Proelium Mȳlārum

 

"dē Asinā," inquit Bellātor. "quid apud īnsulās accidit?"

 

Duilius nōn statim respondit. deinde digitum in sāle posuit, in latere nāvis, et scrīpsit: portum, et in portū nāvēs paucās. "Lipara," inquit. "īnsula est, et portum bonum habet."

 

deinde rem nārrāvit, et digitus eius in sāle ībat. nūntius ad Asinam vēnerat: Lipara ad Rōmānōs trānsīre volēbat. Asina hoc audīverat et statim ierat. nāvēs paucās sēcum dūxerat, nōn omnēs, et celeriter ierat, quia prīmus esse volēbat.

 

"cūr prīmus?" rogāvit Bellātor.

 

Duilius eum spectāvit. "quia duo cōnsulēs sumus, et in tabulīs ūnus tantum prīmus scrībitur."

 

digitus in sāle nōn sē mōvit. Asina in portum ierat, et in portū mānserat. nocte Poenī vēnerant, vīgintī nāvēs, et portum clauserant. Duilius manum aperuit et sālem abstulit.

 

"nūllum proelium fuit," inquit. "hoc pessimum est."

 

nautae Rōmānī nāvēs relīquerant et in terram fūgerant, et Poenī nāvēs omnēs cēperant. Duilius manum vacuam diū spectāvit.

 

"omnēs," inquit iterum. "et Asinam quoque cēpērunt."

 

Bellātor nihil dīxit, et Octāviāna nihil dīxit. Duilius vōcem dēposuit, et Recentiī propius ad eum stetērunt.

 

"et aliud," inquit. "hoc paucī sciunt. Lapis cum eō erat."

 

Tertius post eōs stābat. nunc gradum fēcit.

 

"in nāve suā?" rogāvit Octāviāna.

 

Duilius Tertium nōn spectāvit; Octāviānam spectāvit. "in nāve suā. familia Cornēliōrum eum multōs annōs tenēbat, et Asina eum sēcum tulit, quia hoc crēdēbat: 'Lapis mē servābit.'"

 

"itaque Poenī nunc..." incēpit Bellātor.

 

"quid Poenī cēpērunt? nesciō," inquit Duilius. "nāvēs cēpērunt. hominēs cēpērunt. dē Lapide nēmō mihi dīxit, et ego nōn rogāvī."

 

nāvis sē mōvit. sāl in latere nāvis iam nōn erat, et manus Duiliī alba erat.

 

"sī Lapis cum Asinā erat," inquit Duilius, "et Asina tamen captus est, aut Lapis nōn id est quod illī dīcēbant, aut ego nōn intellegō."

 

nēmō respondit. Tertius manum ad tunicam suam mōvit, ubi charta erat. eam nōn aperuit. Bellātor īnsulās longē spectāvit, et Octāviāna manum Duiliī, ubi sāl adhūc erat.

 


 perge.

 

→ Next

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

Free Latin for every classroom. Help keep it that way.

Everything here is free for every Latin student and teacher: more than 20 tiered Latin texts, from Caesar and Catullus to Vergil and Tacitus, plus the LAPIS curricula, informational texts, and more. No paywalls, no ads, no logins required, and new missions and readings are still being written.

If they help you or your students, $2 a month keeps them free and growing. A one-time gift helps too.

♡ Give $2 a month