Episode 3.1: Back to Caecilius
postquam volūmen Sextō reddidērunt, proximō diē ad domum Caeciliī eunt. servus quī iānuam custōdit eōs videt et in vīllam mittit. servus eōs ad tablīnum īre iubet. Caecilius eōs exspectat.
Caecilius et servus in tablīnō sunt. Caecilius epistulam dīctat. servus epistulam in cēram scrībit. Caecilius eōs spectat. "salvēte, amīcī!" inquit. "ego epistulam scrībēbam." Caecilius Tiberium spectat et dīcit, "eam ad patruum tuum Salvium in Britanniam mittēbat."
Tiberius rogat, "quid scrībis in epistulā, pater?"
Caecilius dīcit, "necesse est epistulam ad Salvium mittere dē novō imperātōre, Titō Flāviō Vespasiānō. pater eius mortuus est et nunc Titus novus imperātor est. pater eius imperātor magnus fuit et Rōmae pācem longam dedit. spērō. Titus quoque bonus prīnceps erit. ante Flāviōs, Rōma in bellō cīvīlī erat, sīcut ante Augustum."
Caecilius ad Recentiōs sē vertit.
"sed quid scītis vōs dē Rōmā?"
quid Recentiī agunt?
Option A: Octaviāna multa dē Rōmā scit. est excitāta.
Option B: Bellātor dīcit, "Rōma est… uhh… magna?"