Episode 2.3: In the House of Marcus Maecenas
lūna in peristȳlō lūcet. via parva prō pedibus est in mediō peristȳlō. frutex prope viam est. sunt multae statuae circum peristȳlum. sunt multae columnae quoque circum peristȳlum. 
“quae sunt persōnae statuārum?” rogat Octāviāna.
“familiane Marcī? nōnne est familia nōtissima?” rēspondet Bellātor.
“estne haec statua Augustī?” clāmat Octāviāna.
“ita, avus Marcī erat amīcus Imperātōris Augustī!” rēspondet Bellātor.
lūmen ē trīclīniō venit. clāmor ē trīclīniō venit. custōs in iānuā stat. custōs Recentiōs nōn videt.
“ecce!" inquit Octāviāna. "custōs prope iānuam trīclīniī nōs nōn videt. necesse est nōbīs tacēre.”
quid Recentiī agunt?
Choice A: Recentiī ad ātrium eunt.
Choice B: Recentiī ad cubiculum eunt.
Choice C: Recentiī ad cellam eunt.
Choice D: Recentiī ad culīnam eunt.
Choice E: Recentiī ad tablīnum eunt.
Choice F: Recentiī ad trīclīnium eunt.