in trīclīniō Marcī

 

unā nocte, multī tīrōnēs cum Marcō in trīclīniō cēnant. coquus Marcī cēnam optimam in culīnā parat dum Marcus et amīcī in trīclīniō manent. coquus tandem cēnam in ferculō in trīclīnium portat. Marcus cēnam gustat et coquum laudat. coquus Marcī nunc laetus est.

 

omnēs hominēs cēnam edunt et vīnum bibunt. unus custōs Marcum rogat: "habēsne fābulam? lūna est plēna, et ego fābulam dēsīderō!"

 

Marcus rīdet et respondet: "ita vērō, mī amīce, ego fābulam optimam habeō." omnēs tīrōnēs intentē audiunt. Marcus fābulam nārrat.

 

"amīcus meus," inquit, "cotīdiē per viās ambulat. amīcus meus quoque saepe per viās in mediā nocte ambulat, quod ambulāre amat. unā nocte lūna plēna in caelō lūcet. amīcus meus subitō virum in viā prope amphitheātrum cōnspicit. amīcus meus ad virum ambulat et eum salūtat. vir est gladiātor! scūtum in manū sinistrā et gladium in manū dextrā habet. gladiātor tamen amīcō meō nōn respondet.

 

amīcus meus prope virum ambulat. sed gladiātor subitō scūtum gladiumque in terrā dēpōnit. gladiātor quoque tunicam suam removet, tunc statim ēvānēscit! vir nōn adest!"

 

Marcus vīnum bibit et nārrat: "amīcus meus est territus. ad lūnam spectat, et tunc magnum lupum in viā videt. magnus lupus ad lūnam ululat et in amphitheātrum currit. arma eius in viā sunt. amīcus meus arma īnspicit, et est territissimus, quod tunica in viā est saxea! gladius est saxeus! scūtum est saxeum!"

 

unus custōs clāmat: "quōmodo?" Marcus iterum rīdet et dīcit: "quod gladiātor est... versipellis!"

 

alius custōs respondet: "estne vir quoque lupus? minimē!"

 

Marcus respondet: "est fābula vēra. amīcus meus nōn est mendāx."

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate