Episode 8.2: Exāmen
Recentiī in rōstrō stetērunt, et causam suam dīxērunt. dīxērunt linguam Latīnam cīvitātem servāre nōn posse. "lingua mortua est," inquiunt. "mundō aliae rēs necessāriae sunt: cibus, pāx, lēgēs. verba antīqua sōla nēminem servant."
Sinistrus eōs ācriter spectāvit. hoc enim prope suam sententiam erat, et tamen Sinistrus nōn laetus erat. "sī ita crēditis," inquit, "cūr adhūc hīc estis? cūr ex cavō meō ascendistis? cūr labōrātis, sī nihil interest?"
sed Recentiī causam suam tenuērunt, et fortiter respondērunt.
tandem Sinistrus caput inclīnāvit. "saltem vērum dīcitis," inquit.
perge.
→ Next
↺ Restart Episode