Episode 8.1: Cavum
Sinistrus iterum sē rēxit, et rūrsus cōmis fīēbat. "sed haec est vēra quaestiō: interestne quicquam? necne?"
"vōs sīgnum quaeritis. hoc sīgnum aditum dat ad praetōrium Societātis Potentium, quod in Aegyptō est. et ibi, in praetōriō, est lapis."
"vōs ipsī haec verba invēnistis. meministisne? verba in saxīs scrīpta in Stabiīs invēnistis, et dē sīgnō lēgistis."
"ego sīgnum vōbīs dare possum. sed prīmum exāmen meum superāre dēbētis."
"haec est quaestiō exāminis," inquit Sinistrus. "potestne studium rērum Rōmānārum, et lingua Latīna, cīvitātem servāre? potestne disciplīna Rōmāna mundum servāre?"
"respondēte: 'ita vērō' aut 'minimē.' nōn cūrō: utrumque mihi idem est. id cūrō: potestisne cōgitāre? nōn hodiē respondēbitis. tempus habētis."
et fortasse, addidit Sinistrus, et vōx eius mollior fīēbat, "dum argūmentum tuum parās, intellegēs id quod ego iam sciō: ipsam quaestiōnem prāvam esse."
perge.
→ Next
↺ Restart Episode