Episode 8.1: Cavum
Bellātor cōgitābat. "nesciō nōmen," inquit. "sed sciō hoc esse philosophiam. est dē vēritāte, et dē rēbus quae vērae nōn sunt. est aliquid Graecum, putō."
Sinistrus subrīsit. "prope es," inquit. "Graecus philosophus, ita vērō. antīquus. clārissimus. magister eius venēnum bibere māluit quam tacēre."
Recentiī iam nōmen sciunt?
Option A: Bellātor nunc intellegit et clāmat: "Platō!"
Option B: Recentiī adhūc nesciunt et tacent.
↺ Restart Episode