Episode 5.1: Meet Sinistrus
"nōn intellegimus quid dīcis," inquit Octāviāna. vultum compositum tenēbat.
Sinistrus rīsit. rīsus magnus erat et nōn malus. Octāviāna īram exspectāverat, nōn rīsum.
"nōn intellegitis?" inquit, ambulāns. "vōs prō Sextō labōrātis. Lapidem quaeritis. nōnne in Trōiā erātis?" digitīs rem post rem ēnumerāvit. "ego haec omnia vīdī."
Octāviāna nihil respondit. Bellātor quoque tacēbat.
"bene," inquit Sinistrus, subrīdēns. "vōs negātis. hoc quoque mē dēlectat." manū agitātā prōcessit.
perge.
→ Next