Episode 3.2: TSTT-training: Hercules at Troy
Bellātor ad equōs vertit. "hī equī!" clāmāvit. "hōs equōs Herculī dā! hī equī pretium dignum sunt!"
Lāomedōn īrātus erat. "nōn! hōs equōs nōn dō! hī equī dōnum Jovis sunt. hī equī sacrī sunt!"
quid Recentiī agunt?
Herculēs īrātus discedit. "sī rēx nihil dat, Herculēs nihil facit!"
Octāviāna dīcit, "Lāomedōn, dā quod potes. Herculēs, accipe."