(Episode 15.3.a Mission Assist HUD)
>in vīllā Septimī, in Britanniā, 81 CE<
Septimus "dēbēmus" anxiē inquit "scīre cōnsilia Salviī, ac necesse est nōbis plēnē cognōscere illa quae Salvius scit. quoque necesse est nōbis cognōscere illa quae Salvius putat certē scīre, dē Cogidubnō rēge, atque dē hōc Signiferō."
cōgitat sēcum breve tempus, deinde vōs amīcē spectat.
"animus meus dīcit vōs dēbēre epistulam scrībere. deinde ego epistulam portō ad villam Salviī. epistula dēbet dīcere vōs magnoperē dēsīderāre Salvium vidēre. dēbētis facere epistulam mīrābilem et aliēnam. Salvius dēsīderābit scīre nuntia quae putat vōs habēre, atque fortasse ostendēbit nuntia quae ipse habet.
agendum: epistulam scrībē.