(Episode 15.1.b Mission Assist HUD)

>in vīllā Septimī, in Britanniā, 81 CE<

 

Septimus cartās vestrās in tunicam suam dēpōnit.

 

"deinde Salvius factus est valdē cūriōsus dē rēge Cogidubnō Rēgēnsium. illud factum Demiurgum ānxium facit. nēscimus causam cūriōsitātis Salviī, nam Cogidubnus quippe nōn Rōmānus est. Societās Pontentium contra Cogidubnum labōrat. necesse ergō est vōbīs quaerere causās factōrum Salviī.

 

"antequam autem vōs mittemus hinc, dēbēmus nūntia vōbīs dāre. necesse est vōbīs vīsitāre Britanniam antīquam."

 

manum plēnam nitidīs medicāminibus ad vōs habet. "adhūc nescīmus cur haec medcāmina vōbīscum nōn maneant, sed plūs cōnsūmere dēbētis. . ."

 

cōnsūmitis medicāmina.

 

>Britanniae in harēnīs, aetāte mȳthica<

 

stātis in harēnīs valdē lātīs, saxīs parvīs iactīs. spectātis classem sex nāvium. classis ad vōs nāvigat.

 

"Brutus est," inquit Septimus. "nōn ille Brutus, nec ille alius Brutus -- hic Brutus, sī fābula vēra est. falsam tamen esse omnēs dīcunt. Brutus vīvēbat multīs prae annīs. putāmus TSTTium temptāre dīcere nōbīs hāc fabulā aliquid magnum dē Lapide. audīte quoque: illud quippe significat Societātem Potentium dēsīderāre eadem nūntia."

 

nāvēs, mōtae celeribus ventīs, iam paene in harēnīs sunt, atque mīlitēs dē nāve maximā dēsiliunt. mīlitēs ad vōs accurrunt, per undās.

 

"Brutus sum," inquit dux.

 

agendum: auxiliō CULTURALIUM salūtā Brutum.

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

Free Latin for every classroom. Help keep it that way.

Everything here is free for every Latin student and teacher: more than 20 tiered Latin texts, from Caesar and Catullus to Vergil and Tacitus, plus the LAPIS curricula, informational texts, and more. No paywalls, no ads, no logins required, and new missions and readings are still being written.

If they help you or your students, $2 a month keeps them free and growing. A one-time gift helps too.

♡ Give $2 a month