(Episode 26.3.b Mission Assist HUD)

>domī Recentiae, 83 CE<

 

Gāius Secundusque vōs spectant magnō cum dubiō. "ita, ita..." inquit Gaius. "in osbcūrō, putō vōs tūtōs futūrōs."

 

verba eius nōn fidem in vōbis pōnunt, sed vērē nihil auxilium est ad illud factum mūtandum.

 

Secundus, tamen, iam proximam partem necessāriōrum parat. ē tablīnō fert pictūram rudem, quae terram intra murōs Serviōs mōnstrat collēsque septem.

 

"intrandum" inquit "est vōbīs in rēgiam, hīc," indicāns Palatium, "sed stultissimum sit īre rectā illūc hinc. parandum est vōbīs viam quae sinat vōs cum alterīs quī eādem ambulant, alicuius ratiōnis causā, quī gerunt vestimenta similia vōbis. suādeō vōbīs ut legātis locum ubi ē rēgiā ēgressī aderunt, utque censeātis quōmodo vōsmet illīs iungātis. parandum est vōbīs, etiam, viam īre, certē. sī alterum aliquid cōnsilium habeātis, tamen, libenter mihi dīcite!"

 

agendum: cōnsilium capite. habēte: locum quō ambulētis, ubi crēbrī sint; viam quā ad illum locum adveniātis; modum ad vōs faciendōs partem turbae.

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

Free Latin for every classroom. Help keep it that way.

Everything here is free for every Latin student and teacher: more than 20 tiered Latin texts, from Caesar and Catullus to Vergil and Tacitus, plus the LAPIS curricula, informational texts, and more. No paywalls, no ads, no logins required, and new missions and readings are still being written.

If they help you or your students, $2 a month keeps them free and growing. A one-time gift helps too.

♡ Give $2 a month