(Episode 25.3.b Mission Assist HUD)

>domī Recentiae, 83 CE<

 

postquam rēvēnistis domō Maecēnātis, sēdētis in peristȳliō cum Gāiō, ut colloquāminī dē ēventīs novissimōrum diērum et praecipuē nē vōbīs dēsit narrāre quid invēneritis domī Maecēnātis.

 

Gāius stupefactus est. "quōmodo eīs intersum?" rogat. "ēventa nōn mē implicāvērunt! intellegō mundum māiorēs curās quam salutem meam habēre--nē mē nimium aestimem--sed nōn intellegō quid faciendum sit mihi!"

 

subitō, sonus audītur--aliquis iānuam graviter pulsat.

 

"mediā nocte?!" rogat Gāius. vōs omnes ūnā in ātrium ambulātis. Secundus aperit iānuam gravem, sed nēmō adest.

 

audītis sonum alienum super vōbīs, sicut mūrēs in tēctō sunt.

 

estne umbra, lābēns in peristȳliō?

 

vōs vertitis et vidētis Gāium nunc pallidum esse. "sīcāriī!" susurrat.

 

agendum: Gāium servāte. duō sīcārii sunt in domō, duōque prope quamque iānuam.

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

Free Latin for every classroom. Help keep it that way.

Everything here is free for every Latin student and teacher: more than 20 tiered Latin texts, from Caesar and Catullus to Vergil and Tacitus, plus the LAPIS curricula, informational texts, and more. No paywalls, no ads, no logins required, and new missions and readings are still being written.

If they help you or your students, $2 a month keeps them free and growing. A one-time gift helps too.

♡ Give $2 a month