(Episode 23.3.b Mission Assist HUD)

>domī Recentiae, 83 CE<

 

aliquis postem pulsat quī magnum crepitum faciat. Secundus it quī spectet. cum rēvēnit "Publius" inquit "Salvius Urbānus rogat ut domum intret."

 

Gāius attonitus est, et aspicit vōs oculīs curiōsīs et amplīs. dat signum Secundō, quī it ad iānuam ubi accipiat Urbānum.

 

Urbānus graciliter intrat, gerēns togam aliam quam illam quam gerentem eum anteā spectāvistis. haec nova toga habet clāvum etiam lātiōrem illā, quae fortasse dignitātem etiam graviōrem mōnstret.

 

"dominē," Gāius dicit, "gaudeō tē tandem cognōscere..."

 

Urbānus fremit et "gaudēsne?" inquit "ego minimē gaudeō. certē tamen habuī offēnsam cognōscēns patrem tuum."

 

est silentium dolōrōsum.

 

Gaius tandem caput quassat, et rogat, "estne quod dāre possum quod tibi auxilium sit?"

 

Urbānus spectat vōs intentē et "moneō," inquit "sī valēre vultis, ut fīliam fratris meī vitētis quae lībera talibus sordidissimīs iuvenibus maneat. est omne." sē vertit ad Gāium. "et tū, tam plūs annōrum habēns et" (vidētur verbum prōximum suum dēspuere) "sapientiam--tibi moneō ut faciās ut Salviae hī nepotēs tuī nōn molestī sītis, nisi vīs tibi fātum magistrī Nerōnis."

 

Urbānus sine plūs verbōrum discēdit. dē vultū Gaiī sanguis quoque discessit, nunc vidētis.

 

agendum: avunculō vestrō cōnsilium offerte.

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

Free Latin for every classroom. Help keep it that way.

Everything here is free for every Latin student and teacher: more than 20 tiered Latin texts, from Caesar and Catullus to Vergil and Tacitus, plus the LAPIS curricula, informational texts, and more. No paywalls, no ads, no logins required, and new missions and readings are still being written.

If they help you or your students, $2 a month keeps them free and growing. A one-time gift helps too.

♡ Give $2 a month