(Episode 21.2.b Mission Assist HUD)

>prope flūmen Rubicōnis, 49 BCE<

 

"itaque," inquit Caesar, "habetne aliquis aliquid idōneum dīcere?"

 

breve tempus cōgitat, dein "apparet mihi" inquit "rēs inter Pompēium mēque tam stulta ut saepe putem nōs puerōs esse, ludentes tālōs. stultum fortasse est, et puerīle, atque perīculum amplum est. sed praeda etiam tam magna est ut nōn possim mē retinēre! itaque ludendum est mihi hōc tempore. ergō, Pompēī, ālea iacta est!" concitat equum in aquam, et facit signum manū tribūnō, quī facit signum manū aliō tribūnō, quī facit signum manū tubicinibus.

 

sonus nōn iucundus audītu est, sed potēns: sonat sicut bellum.

 

mirābiliter, Salvia currit in flūmen Rubicōnis et trahit pedem Caesaris.

 

"quaesō, nōlī hoc agere, ō dominē!"

 

"illud ēgī, ō puella!"

 

"sed, si agās, res publica mortua sit!"

 

"quid dīcis? servō rem pūblicam contrā manūs falsōrum Optimātum. rem pūblicam servō tantā dīligentiā ut nōn vītae meae parcam." apparet tam īrātus ut possīs putāre eum Salviam vulnerātūrum.

 

Septimus dīcit, "putō vōs dēbēre intercēdere nunc; sciendum est nōbīs quid Caesar sciat dē Lapide."

 

agendum: interpellā.

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

Free Latin for every classroom. Help keep it that way.

Everything here is free for every Latin student and teacher: more than 20 tiered Latin texts, from Caesar and Catullus to Vergil and Tacitus, plus the LAPIS curricula, informational texts, and more. No paywalls, no ads, no logins required, and new missions and readings are still being written.

If they help you or your students, $2 a month keeps them free and growing. A one-time gift helps too.

♡ Give $2 a month