(Episode 17.2.b Mission Assist HUD)

>in aedibus magnīs vīllae rēgiae Aquārum Sulis, 81 CE<

 

iterum nunc in aedibus magnīs stātis. potestis strīdōrem taediōsum audīre.

 

repentē cōnspicitis Rōmānum iuveniōrem quī stat paulum procul extrā turbam. hic iuvenis vōbīs manū signum facit; apparet dēsīderāre quam māximē vōbīs aliquid dicere. rēgem relinquentēs, post iuvenem silentius quam mūrēs intrātis aedem minōrem prope aedēs sellae rēgiae.

 

"salvēte, ō Recentiī," inquit puella--et statim intelligitis iuvenem Salviam fīliam Salviī esse, in vestimentīs puerī. vōcem ēius audīvistis et nunc potuistis invenīre vērum ingenium ēius.

 

nēscitis dē cōnsiliīs: estne similis patrī? aut mātrī? est tamen aliquid in modō vōcis quod cogit vōs putāre Salviam ūnicam fēminam esse, et sē gerere nobilius quam patrem.

 

"mīlitēs patris meī sciunt mē aliēna cōnsilia semper facientem. vestimentīs hīs mē mutō in Publium prō Salviā stultā, nam illīs motūs patris dicō. pater mē putat stultissimam, sed optimum vōbīs est, nam possum vōbīs dicere Salvium coniūrāre vehementissimē contrā rēgem, et temptāre illum occīdere etsī cōnsilium hoc parvum nihil proficit.

 

"nōn dēbētis rēgem cōnservāre temptāre: necesse est dāre auxilium rēgī procul. potestis nuntium facillimē mittere Agricolae dē illīs quae accidunt, sī rēgem parvō tempore relinquitis."

 

agendum: dīc Salviae sī cōnsilium ēius tibi placet.

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

Free Latin for every classroom. Help keep it that way.

Everything here is free for every Latin student and teacher: more than 20 tiered Latin texts, from Caesar and Catullus to Vergil and Tacitus, plus the LAPIS curricula, informational texts, and more. No paywalls, no ads, no logins required, and new missions and readings are still being written.

If they help you or your students, $2 a month keeps them free and growing. A one-time gift helps too.

♡ Give $2 a month