(Episode 17.1.b Mission Assist HUD)

>in aedibus magnīs vīllae rēgiae Aquārum Sulis, 81 CE<

 

turba circum illud pōculum iam est, sed est nunc minōris strīdoris. aliquid quod Rōmānī agunt Tiberium distrahit.

 

Septimus cōnstituit aliam iānuam in pavīmentō aperīre. "dēbēmus" inquit "rēgem monēre dē omnibus periculīs cognitīs. melius est illud agere quam stulta acta dē pōculō."

 

iterum circumītis sellam rēgis, ac saltus in iānuam vōs portat ad. . .

>extrā murōs paene ruinosōs Carthāginis, 146 BCE<

 

imperātor Rōmānus, quem scītis Scīpiōnem Aemilianum dē Cūriā, adest. vultum trīstem habet. spectāculum horridum spectātis. urbs magna ardet in flammīs ingēntibus, ac mīlitēs legiōnāriī flammās custōdiunt, et ventus agit flammās augentēs. acta, quae vidētis Rōmānōs agere, māximae saevitiae sunt; acta quae numquam dēsīderātis dīcere aut iterum vidēre.

 

"num adest?" rogat Scīpiō, cōnfūsus.

 

agendum: dīc aliquid Scīpiōnī quod eum cōgit dicere dē Lapide.

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

Free Latin for every classroom. Help keep it that way.

Everything here is free for every Latin student and teacher: more than 20 tiered Latin texts, from Caesar and Catullus to Vergil and Tacitus, plus the LAPIS curricula, informational texts, and more. No paywalls, no ads, no logins required, and new missions and readings are still being written.

If they help you or your students, $2 a month keeps them free and growing. A one-time gift helps too.

♡ Give $2 a month