Episode 6.3.b
>Forum Stabiārum, Ītalia, August 79 CE<
trēs sagittae mōnstrant ad trēs angulōs forī. ad angulōs ambulātis. in quōque angulō lapidem invenītis. lapis sub terrā cēlātus est. in tergō lapidis sunt verba.
Lapis I:
invēnimus Lapidem in Aegyptō. Cleopātrae patrēs Lapidem dedērunt, et rēgīnam dēlectat.
Lapis II:
Lapidemne quaeritis? nōn habētis sīgnum, et nōn in cellam intrātis. sōlum sīgnātī in cellam intrant. vōs interficimus, vōs sine sīgnō.
Lapis III:
habitāmus nunc in Aegyptō, sub terrā. vēnimus in Alexandrīam, et invēnimus cavum antīquum. in locō Lapidem antīquī posuērunt, et nunc servāmus potentiam in Lapide.
subitō vōcem post vōs audītis. vōcem cōgnōscitis. et iterum sentītis sēnsum illum malum, sīcut aliquid cadēns.
"num cessātis? bene. locus perit. sīgnumne dēsīderābātis? nōnne satis fēcistis? dēbētis Sinistrum invenīre in Britanniā."
Sinistrus est. sed Sextus Sinistrum nōn videt. Sextus circumspectat. nēminem videt.
Sinistrus ad vōs sōlōs spectat. rīsus eius nōn iam urbānus est.
"Caeciliō dīxī: fuge. nōn fūgit."
silentium est. Caecilius. Caecilius quī modo laetus vōbīs vīnum offerēbat. Caecilius quī crēdēbat sē servum Caesaris esse.
tum Sinistrus nōn iam adest.
[DEMIURGE ONLINE DEMIURGE ONLINE DEMIURGE ONLINE]
Operatives, Mission Control reports that error-state 1298B has returned, and that it is now much more destabilizing. Mission Control cannot see you on our tracking tool, but we also cannot extract you at this time. We are reasonably sure that if your Recentius should die in the eruption, we can resurrect him or her. Please stand by.
[DEMIURGE OFFLINE]
cinis dē caelō cadit. lapidēs parvī quoque cadunt. caelum nigrum factum est.
Sextus clāmat: "ad lītus! ad mare! statim!"
per viās Stabiārum curritis ad mare. ubi ad lītus advenītis, senex per fūmum ad vōs venit. in capite eius est pulvīnus.
"quid facitis, stultissimī?" senex clāmat. "venīte mēcum!"
senex vōs dūcit ad locum in lītore ubi aliī hominēs sedent. omnēs hominēs pulvīnōs in capitibus habent. senex pulvīnōs vōbīs quoque dat. vōs omnēs in lītore cum aliīs sedētis.
senex vix spīritum habet. sed dīcere vult.
"Sociētās... P-pote... Potentium..."
vōs audītis.
"...mē dēlūsit... vēnī dē Mīsēnō. Lapidem..."
You resist the urge to shake the senex and say something like "nōlī morī prō mē, senex!"
"Lapidem..."
The urge is growing again now, though.
"Lapidem... ad Aegyptum..."
ille nōn movet.
Prompt: Stand by.