Episode 6.3.a
>Extrā Stabiās, Ītalia, August 79 CE<
iterum in vīllā Sextī estis. sed Sextus nōn rīdet. anxius est.
"dēbēmus īre!" inquit Sextus.
"dum dormiēbātis, egō legēbam. librum invēnī. librum scrīpsit alius Aemiliānus, ante multōs annōs. Gāius Cilnius Maecēnās ad Stabiās virōs Sociētātis mīsit. cūr? nesciō. fortasse īnscrīptiō altera in Stabiīs est. dēbēmus īre et quaerere."
Sextus tacet et ad Vesūvium spectat. vōs quoque ad Vesūvium spectātis.
Vesūvius, mōns quī semper quiētus suprā Pompēiōs steterat, nōn iam quiētus est. fūmus ē Vesūviō in caelum surgit. fūmus niger est, et altus.
"Pompēiī iam nōn tūtī sunt," inquit Sextus. "dēbēmus Pompēiīs exīre. statim."
per viās Pompēiōrum curritis cum Sextō. cīvēs clāmant. mulierēs puerōs tenent. mercātōrēs tabernās claudunt. aliī hominēs Vesūvium spectant et nōn sē movent. terra tremit sub pedibus.
Stabiae oppidum parvum prope mare est. ubi Stabiās advenītis, forum vacuum est. nautae iam fūgērunt. forum sub Vesūviō patet, et fūmus iam suprā omnia stat.
Sextus chartam suam ēvolvit. chartam cum lapidibus forī cōnfert. in chartā sunt verba īnscrīptiōnis Herculāneī. subitō Sextus clāmat: "ecce!"
Sextus vōs vocat et locum in lapide mōnstrat. vidētis sīgnum nitidum. numquam sīgnum simile vīdistis. trēs sagittae in lapide sunt. sagittae ad terram spectant, sed quaeque sagitta in aliam partem mōnstrat.
sub sagittīs est īnscrīptiō:
INFOROSTABIAENECESSEESTVOBISQUAERERE
Sextus tacet. tum dīcit, et vōx eius gravis est.
"est īnsidia. Sociētās Potentium dēsīderat mala. cēlant viam ad Lapidem, quod dēsīderant potentiam, et dēsīderant omnēs amāre potentiam.
"audīvistis umquam dē optimātibus et populāribus? optimātēs sunt nōbilēs et dīvitēs, quī potentiam paucīs dant. populārēs sunt amīcī populī, quī potentiam omnibus dant. Potentēs populārēs ōdērunt et optimātēs amant.
"dēbēmus Sociētātem laedere! cavēte: volunt nōs similēs sibi facere. volunt nōs in Sociētātem dūcere."
Prompt: While you interpret the arrows, and attempt to follow their instructions, assure Sextus that you understand his concerns about the SP.