Episode 5.3.a
>Forum Herculāneī, Ītalia, 79 CE<
Sextus dē verbīs in silentiō cōgitat. "nōn intellegō..." inquit.
subitō Sinistrus in forum ambulat et gladium stringit. duo hominēs cum Sinistrō ambulant. hominēs nitidī sunt.
"monuī vōs! cūr hīc estis? nihil tibi hīc est!" clāmat Sinistrus. Sextum spectat et inquit: "dūcis Recentiōs ad mortem!"
[TSTT SYSTEM MESSAGE: TRANSIENT ERROR-STATE 1298B... RESOLVING]
Sextus tamen Sinistrum nōn videt. duōs hominēs sōlum spectat. "duōs hominēs videō," inquit Sextus. "nēmō alius adest."
Sextus sē ad vōs vertit. "ego duōs hominēs superāre possum. fugite! fugite ex Herculāneō, et redīte ad vīllam Caeciliī. vōs tūtōs servāte!"
iterum sentīs sēnsum illum malum, sīcut aliquid cadēns.
Prompt: Flee from Herculaneum. You will need to lose the two thugs in the streets before you can safely leave the town. Use your charta and the surrounding buildings to your advantage.