Episode 12.2.a

>Alexandrīa, Aegyptus, 80 CE<

quamquam intentē legitis, magnās vōcēs ad portam audītis. Tertius ē sellā exsilit, nam Tiberium clāmantem audītis: "volō vidēre num illī hūc vēnerint!"

 

Tertius vōs ad mūrum pellit, deinde abit ut videat quid accidat. cum revenit, susurrat: "custōdī pecūniam dedī: nēminem intrāre sinet. sed Tiberius nōn sōlus venit. virī cum eō sunt, et eī illum hūc mīsērunt. Potentēs esse putō. unde charta vēnit? id scīre volunt."

 

tum terra movērī coepit.

 

"exīre dēbēmus, et..." inquit Tertius. tum ēvānuit!

 

"Mission Control here," audītis in aure, vōce quae paulum anxia vidētur. "Operatives, please rem..."

 

vōx abest. eōdem tempore terra ingentī mōtū movētur, et magnus sonus audītur: pars mūrī Mūsaeī cadit. āēr āter fit et tenebrīs implētur, et in tenebrīs fōrmam hominis ante vōs stantem vidētis.

 

et vōcem in animō audītis: "ex hōc locō fugere dēbēmus!" est Sinistrus!

 

"It appears the TSTT has lost track of you completely," inquit Sinistrus, "so I can risk invoking some code that I wouldn't otherwise have access to. . ."

 

post vōs Tiberium et comitēs eius audītis: spīritūs eōrum difficilēs sunt propter āera, sed propiōrēs fīunt. omnia simul et clāra et caeca sunt: pars tēctī cecidit. mox Tiberius vōs vidēbit, et terra etiamnunc graviter movētur. . .

 

"ecce," inquit Sinistrus, "your next training. Enjoy! And don't forget what's really important about this LAPIS nonsense!"

 

>in agrīs Ītaliae, 216 BCE<

 

diēs calidus est, in agrīs Ītaliae. ad latus stātis, ubi duo Rōmānī inter sē dīcunt. ambō arma gerunt, et cristae in galeīs mōnstrant eōs imperātōrēs esse.

 

"ecce!" inquit alter, superbior. "ille Lapidem in tergō elephantī habuit!"

 

alter, rūsticior, respondet: "dīcunt illum in elephantō habuisse, in proeliō apud Tīcīnum."

 


Prompt: Find out what's going on.

CODEX 12.2 Iter Ad Forum

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

Free Latin for every classroom. Help keep it that way.

Everything here is free for every Latin student and teacher: more than 20 tiered Latin texts, from Caesar and Catullus to Vergil and Tacitus, plus the LAPIS curricula, informational texts, and more. No paywalls, no ads, no logins required, and new missions and readings are still being written.

If they help you or your students, $2 a month keeps them free and growing. A one-time gift helps too.

♡ Give $2 a month