Episode 5.1.a
>Vīlla Caeciliī, Pompēiī, Ītalia, 79 CE<
iterum adestis in ātriō Caeciliī. sed aliquid nōn rēctum est. angulī mūrōrum nōn rēctī sunt.
Caecilius nōn ambulat, sed apparet. ad iānuam aperit, sed vōs nōn videt.
"salvē!" inquit Caecilius.
virum in ātrium dūcit. mīrābile vīsū: vir nitidus est. cutis eius lūcet, sīcut cutis hominis magnī in TSTT. Sextus sōlus nitidus erat, sed hic vir nōn est Sextus.
tum sentīs sēnsum illum malum, sīcut aliquid cadēns.
nitidus tē spectat, et rīdet. Caecilius circumspectat, et tē videt. "amīcus novus meus est," inquit. "commendō Pūblium Horātium Sinistrum."
aliquid dē rīsū huius Sinistrī tē turbat.
"salvē," inquit Sinistrus. "quid agis?" Caecilium spectat. "nōnne iuvenēs sciō? nōnne mē vīdērunt in Trōiā?"
Caecilius rīdet. putat hoc iocum mīrum esse. tibi tamen dīcit Sinistrum ex urbe Rōmā venīre, et Rōmānōs ita urbānōs esse ut verba eōrum saepe obscūra sint.
"nōnne sunt Recentiī?" rogat Sinistrus. "Gāius Recentius habitat in Rōmā. Gāiumne sciunt?"
Prompt: Find out what Sinistrus knows, if anything, about this man who shares your name, and what, if anything, Gaius might have to do with the situation in Rome or with the Lapis.