Episode 11.1: Mortuī Piscēs et Pharos

 

Octāviāna circumspexit, deinde in viam magnam digitum tetendit.

 

"omnēs urbēs Rōmānae eundem ōrdinem habent," inquit. "via magna urbem secat. sī viam magnam invenīmus, alia omnia invenīre possumus."

 

Tertius nihil dīxit, sed post eōs iit.

 

via magna lāta erat, lātior quam omnēs viae Pompēiōrum. lapidēs sub pedibus plānī erant.

 

"haec via ā portā sōlis ad portam lūnae it," inquit Tertius. "ā marī ad lacum aliae viae eunt, et omnēs rectae sunt. hominēs quī ōrdinem urbis tenent numquam errant."

 

in viā omnēs linguae simul erant: Latīna, Graeca, Aegyptia. Octāviāna verba Graeca audīvit et pauca intellēxit.

 

turba magna erat. Bellātor paene in argentārium cecidit.

 

Recentiī deinde ad mare rediērunt, et per viam angustam ad regiōnem portūs iērunt.

 

ante iānuam multae vōcēs erant, et lūmen intus obscūrum.

 


 perge.

 

→ Next

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate