Episode 10.3: Iūs Iūrandum

 

Salvius eōs nōn dūxit.

 

duo custōdēs vēnērunt, nōn vocātī, et prope Recentiōs stetērunt. nihil dīxērunt. hoc quoque genus verbōrum est.

 

sed in līmine ātriī Salvius iterum locūtus est, et vōx eius quiēta erat.

 

"Rōmae est vir quī nōmen vestrum portat," inquit. "Gāius Recentius. eum nōn nōvī; sed dē eō audīvī. dīcunt eum bonum esse, et timidum, et nimis multa dē potentibus dīcere."

 

"estne dē familiā vestrā?"

 

"nōmen commūne est," inquit Octāviāna.

 

"ita," inquit Salvius. "hoc quoque audīvī. et tamen ego nōmina teneō, etiam commūnia."

 

Recentiī inter sē spectāvērunt.

 

haec verba iam audīverant. alius vir ea dīxerat, in aliō ātriō, sub monte. tum quoque nōmen commūne fuerat.

 

deinde Salvius abiit, et chartam sēcum portāvit.

 

extrā vīllam via inter arborēs iacēbat, et sōl iam altus erat, et saccus Octāviānae levis erat.

 

Tiberius cum eīs ambulābat.

 

Octāviāna eī grātiās agere coepit.

 

"nōlī," inquit Tiberius. "nōn prō vōbīs sōlīs dīxī." deinde, post breve tempus: "avunculus meus nihil clāmat. avunculus meus omnia in animō scrībit."

 

plūra nōn dīxit.

 

tum, per tempus brevissimum, lūx circum eōs aliēna facta est, et umbrae arborum in partem alteram cecidērunt, et statim rediērunt.

 

[TSTT SYSTEM MESSAGE: ERROR 1298B]

 

deinde nihil. avēs clāmābant. via ante eōs iacēbat, et longa erat, et chartam nōn habēbant.

 


 perge ad proximum mūnus.

 

→ Mission 11

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate