Episode 9.3: Rēs Pūblica

 

tum accidit id quod accidere dēbuit. Lūcrētia periit. Recentiī hoc mūtāre nōn poterant; ita Rōmānī hanc fābulam semper nārrābant.

 

Brūtus pūgiōnem cēpit et sustulit. iam nōn erat homo stultus; omnēs id vidēbant. alius homo erat.

 

deinde omnēs ad portās urbis iērunt, et Recentiī cum eīs. ibi turba ingēns convēnit. Brūtus pūgiōnem ostendit et magnā vōce clāmāvit: "SĒ NECĀVIT!"

 

Collātīnus vix loquī poterat. "uxor mea," inquit, "quam amō... quam amāvī..."

 

tum vir in turbā clāmāvit: "Tarquiniōs necāte!" et tōta turba clāmōrem sustulit: "NE-CĀ-TE! NE-CĀ-TE!" Brūtus iterum clāmāvit, et omnēs audīvērunt: "nūllus rēx Rōmam reget!"

 

in turbā Octāviāna et Bellātor sē invēnērunt, et alter alterī dīxit ea quae ipse vīdit.

 

tum aliquid vīdērunt. prope eōs, in umbrā, fēmina stābat: Lūcrētia. sed nōn iam trīstis erat, nōn iam tranquilla. oculī eius ārdēbant. marītum et Brūtum spectābat, et oculōs nōn āvertēbat. rīsit; sed rīsus dūrus et īrātus erat. Recentiī eam vīdērunt, et timuērunt.

 


 perge.

 

→ Next

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate