Episode 9.3: Rēs Pūblica
Vīlla Septimī, Britannia, 834 AUC (81 CE)
prīmā lūce Recentiī cum Septimō erant. Septimus cēram tenuit et sustulit: in cērā ūnum verbum erat, crīmen.
eōs spectāvit, et exspectāvit. sed nihil accidit; Recentiī nōn ēvānuērunt. Septimus aliquid dē māchinā suā dīxit, vōce parvā; nōn multa explicāvit, quod verba, ut iam sciēbat, saepe parum iuvant. deinde in tablīnum iit, et mox rediit, et aliquid parvum eīs dedit.
Recentiī id sūmpsērunt. subitō omnia circum eōs ēvānuērunt.
Vīlla Collātīnī, Rōma, 245 AUC (509 BCE)
nunc in aliō locō stābant: in peristȳliō. vīlla ingēns erat et pulchra. iam servī erant: Octāviāna aquam portābat, Bellātor vestēs ferēbat.
merīdiēs erat, sed domus tacēbat, et silentium nōn rēctum erat. hoc Recentiōs terruit. prope tablīnum fēmina stābat, immōta, et pallium ātrum gerēbat. nūlla vōx in auribus eōrum erat: etiam MC tacēbat. ūnum verbum sōlum tenēbant: crīmen.
perge.
→ Next