Episode 9.2: Charta

 

Tiberius ad iānuam mānsit et servābat; Recentiī in tablīnum tacitē iērunt.

 

tablīnum gravis locus erat. ibi erant multī librī et multae chartae; omnia virum dīvitem et superbum ostendēbant. Salvius enim sē magnum putābat, et tablīnum hoc clāmābat.

 

corda Recentiōrum celeriter pulsābant. cum gradūs in viā audiēbant, timēbant: fortasse Salvius redit. sed nēmō vēnit; sōlī adhūc erant.

 

duae rēs oculōs statim tenuērunt. in ūnā parte iacēbat volūmen vetus et frāctum, cum signō ad ūnum locum positō: hoc erat volūmen quod quaerēbant. in alterā parte erant epistulae multae, simul positae et signīs clausae: litterae hominis quī multōs amīcōs et multa negōtia habet.

 

tempus ūnī reī satis erat, nōn duābus.

 


 quid Recentiī faciunt?

 

Option A: Recentiī volūmen vetus aperiunt.

 

Option B: Octāviāna epistulās Salviī legit.

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate