Episode 9.2: Charta
"sed cūr tū hanc chartam habēs?" rogāvit Octāviāna.
Tiberius paulum tacuit, deinde respondit, vōce molliōre. "in vīllā patris meī erat lībertus, Euphorbus, quī coquus erat. Euphorbus mihi cārus erat: mē puerum cūrābat, et semper rīdēbat. semper idem dīcēbat: 'pira mātūra sunt!' sed pira semper dūra erant, numquam vērē mātūra."
"sed subitō ex Ītaliā discessit, et ego eum quaerere voluī. longum iter fēcī, ab Ītaliā ad Alexandrīam. Euphorbum ipsum nōn invēnī; sed in Alexandrīā hominēs invēnī quī eum nōverant, et quī dē lapide loquēbantur. ab eīs hanc chartam accēpī, et multa dē lapide didicī. nōn omnia adhūc intellegō. sed hoc sciō: hic lapis vērus est, et eum invenīre dēbēmus."
Recentiī Tiberium audiēbant. iuvenis erat, et longum et mīrum iter fēcerat, sōlus, propter ūnum lībertum et ūnam chartam. hoc plūs valēbat quam ūllum signum in chartā.
interim volūmen Salviī in tablīnō manēbat, intāctum. verba eius numquam lēgērunt; hanc viam ēlēgērunt, nōn illam.
perge.
→ Next