Episode 4.2: Roman Literature Apud Caecilius

 

"Cicerōnem!" dīxit Octāviāna. "Cicerō ōrātor optimus erat. ōrātiōnēs in senātū habuit. rem pūblicam dēfendit. Catilīnam accūsāvit. Rōmam servāvit!"

 

Caecilius Octāviānam spectāvit. adnuit, sed lentē. vultus eius nōn laetus erat, neque trīstis; cōgitābat.

 

"Cicerō..." inquit. "ita. Cicerō vir bonus erat; hoc negāre nōn possum. ōrātiōnēs eius magnae erant. nēmō melius dīcēbat quam Cicerō."

 

Caecilius vīnum bibit, tum digitum sustulit.

 

"sed Cicerō nōn erat sapiēns."

 

Tiberius oculōs magnōs fēcit. Caecilius perrēxit:

 

"Cicerō Caesarem oppugnāvit. quis Caesarem oppugnat et vincit? nēmō! Cicerō ōrātiōnēs pulchrās habēbat, sed potentiam nōn habēbat. verba contrā gladiōs nōn valent."

 

Caecilius suspīrāvit.

 

"Cicerō rem pūblicam amābat; hoc admīror. sed amor reī pūblicae eum interfēcit. Antōnius eum interfēcit, quia Cicerō contrā potentēs loquī nōn dēsiit. fortis erat, sed nōn prūdēns."

 

Caecilius Recentiōs spectāvit.

 

"ego argentārius sum. ego sciō: sī vir potēns tē spectat, tacē. Cicerō numquam tacuit."

 


 perge.

 

→ Next

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate