Episode 2.3: In the House of Marcus Maecenas
Octāviāna ad peristȳlum redit ubi Bellātor eam exspectat.
Octāviāna Bellātōrī omnia narrat. multa in trīclīniō discit!
Bellātor est excitātus quod soror in trīclīniō multa discit.
lūna in peristȳlō lūcet. via parva prō pedibus est in mediō peristȳlō. frutex prope viam est. sunt multae statuae circum peristȳlum. sunt multae columnae quoque circum peristȳlum.
quid Recentiī agunt?
Choice A: Recentiī ad ātrium eunt.
Choice B: Recentiī ad cubiculum eunt.
Choice C: Recentiī ad cellam eunt.
Choice D: Recentiī ad culīnam eunt.
Choice E: Recentiī ad tablīnum eunt.
Choice F: Recentiī ad trīclīnium eunt.